Enheduanna

Obitus: 23. saeculum a.C.n.;
Patria: Imperium Accadium
Familia
Enheduanna fuisse dicitur summa sacerdos Sumerorum aut Achadorum tertii millennii a.Chr.n., quae carmina longiora et hymnos templares scripsit. Ob hanc rem apud omnes prima in orbe terrarum scriptor et poetria nomine nota fuisse putatur. Hymnis Sumericis, quos ad deam Inannam colendam fecit, primum deam et mundum internum experientiae humanae descripsit.
De rebus fontibus confirmatis
[recensere | fontem recensere]Anno 1922, in Iraquia prope Ur, urbem perantiquam, inventus est discus ex alabastro factus et, ut putatur, dedita opera conruptus. Origo disci restauratione detecta est, nam ibi incisa erat imago, in qua liquor aut frumenta a sacerdote sacra faciente funditur. Pone imaginem haec est inscriptio:
- Enheduanna, Nannae mulier fidelis, Nannae uxor,
- universi regis Sargonis filia,
- Ur in templo Innae, pulvinum construxisti
- et pulvinum mensam coeli tu, An, eam vocasti."
Investigationibus proximis decenniis factis hoc patefactum est: mulierem disci esse Enheduannam, summam Lunae (Nannae) sacerdotem, quae prima in orbe terrarum scriptor et poetria nomine nota fuisse putatur. Ex iis quae omnino confecisse putatur, carmina longiora sex et hymni templares 42 conservata sunt.
De vita
[recensere | fontem recensere]De vita Enheduannae, antequam ad sacerdotis officium adscendit, nihil certi notum est. Pater eius Accadus erat, Sumera autem mater, quae etiam sacerdos fuisse quae Enheduannam ad idem officium adiuverit. Enheduannae pater Sargon (2234-2379) Accadus fuisse dicitur, quamquam non omnino certum est utrum necessitudo Sargonis et Enheduannae naturalis an figurata tantum fuerit.
Sargon Enheduannam ad officium altum evexisse putatur, ut urbem Ur sub imperio propinquorum suorum teneret. Ur una ex divitissimis urbibus a Sargone victis erat, et magna pars divitiarum urbis templo eius conexa erat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Mark, Joshua J. (2014) Enheduanna. World History Encyclopedia, Die 24 Martii.
- Pryke, Louise (2019) Hidden women of history: Enheduanna, princess, priestess and the world's first known author. The Conversation.
- Winter, Irene (ed. 2009) Women In Public: The Disk Of Enheduanna, The Beginning Of The Office Of En-Priestess, And The Weight Of Visual Evidence. On Art in the Ancient Near East, II: From the Third Millennium BCE. 65–84. Brill.